- SUPHIS I
- SUPHIS IMemphitarum Rex X. praefuit post Sorim, regnavit ann. 63. Gosormie, Mare et Anoyphe, in Thebaide; Bochô et Caeachô apud Thinitas, Sesonchose et Ameneme, in inferiore Aegypto imperantibus. Acutor pyramidis maximae, iuxta Africanum, ad quam struendam lapides ex Arabici montis lapidicinis trans Nilum vectos, ait Herodotus l. 2. c. 124. quasi non fuissent latomiae viciniores, quum pyramides in monte saxeo sitae sint, Diodor. Sic. l. 1. Ex inscriptione eius 1600. talenta in operarios pro raphano, caepis et alliis erogata fuisse, eidem Herodoto aiebat Interpres, ibid. c. 152. ubi tamen illam a Cheope an a Phiope erectam vult. Idem vero Suphis περιόπτης εἰς θεοὺς ἐμένετο καὶ την` ἱερὰν συνέγραψε βίβλον, contemplator in Deos fuit, et sacrum conscripsit librum, Manetho apud Syncellum, ubi et librum hunc, velut, rem magni pretii, cum in Aegypto esset, se nactum esse, gloriatur. Forsan Theologica ista stelis hieroglyphicis primitus exarata, in librum (postquam ars libraria inventa est) demum translata sunt. Et hanc Suphidis aetatem, hunc illius librum intellexisse videtur Iamblichus, quando dixit, Primi omnium Aegyptii praesentiam participationemque Deorum sortiti sunt, Myster. Aegypt. p. 151. Sane, inquit Marshamus, ex hac Regis θεοπτίᾳ nova in Aegypto religionum ludibria excogitata sunt et sacris tradita commentariis. Nam ex Thinitarum synchronismo manifestum est Bôum Hircique ἀποθέωσιν eô ipsô tempore originem habuisse, Can. Chronicô ad Saecul. IV. ubi de Θεοπτίᾳ et Idololatriae vetustate. Et quidem, cum in εἰδωλομανίᾳ pictura coeperit, tempore Serugi; sub Thara avo Abrahami Patriarchae Suphidi contemporaneo, simulaehra figulinô opere ex argilla fieri coepêre, Epiphan. Haer. l. 1. §. 8. et Suidas in Σερούχ. Excepit autem Suphidem, alter cognominis, de quo mox: ubi de Mente-Suphide et Methu-Suphide suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.